[1] In Nomine Domini Amen
Cuntis pateat evidenter et sit notum quod Anno a Nativitate D[omi]ni Jesu xpi [Christi]
Millesimo sexcentisimo septuagesimo Quinto Indictione decima tertia Dei Vero tertia Mensis Aprilis
Pontificatus autem S[anctissi]mi D[omi]ni N[ost]ri CLEMENTIS Divina Providentia Papae Decimi Anno ejus Quinto. Ego
[5] Notarius publicus Infraptus Vidi Legi et digenter Inspexi quasdam Litteras apticas sub
plumbo ut moris est expeditas non vititas non cancellatas sed omni prorsus vitio et suspici-
ne carentes tenoris sequentis videlicet. CLEMENS episcopus servus servorum dei ad perpetuam
Rei memoriam In arduum pontificatus fastigium nullo nostrorum suffragante meritorum voto sed uno cle-
mentissimi Dei qui infi[r]ma mundi eligit annuente benignitatis suffragio, nostra provecta fuit humilitas.
[10] Irrequieto continentique ea volvere statuimus animo quo tanto subeundo oneri tantoque exequendo mu-
neri, vel ipsis angelicis formidando humeris, divino tamen septiformis Spiritus afflatu conferre non
improspere valeamus, contemplabamur sedulo praedecessorum nostrorum fidei catholicae propagationis
monumenta, per totum orbem aeternitati signata, et Deum jugiter deprecabamur ut praegrandia illa
christiani nominis exemplaria, non in venerationem tantummodo Nobis inanem sisterent, sed in imi-
[15] tationem insuper operosam transirent, ne videremur divinae gloriae spiendorem ex us haurire, quibus
sancta aemulatio Nos urget non solum agere sed augere. Ea Nobis meditantibus, non sine maximo animi
nostri gaudio pro parte charissimi in Christo fui nostri Ludovici, Francorum et Navarrae regis christianissimi,
Nobis expositum fuit quod ipse Ludovicus rex Deo favente in septentrionali America nonnulla loca
et insulas armorum vi assequutus suoque subjecit imperio, regionemque ilam in ipsius obedientiam
[20] redactam titulo Novae Galliae decoravit, illamque, transmissis eo e Gallia vins doctrina, armis et pietate
respective praestantibus, frequentem illustri populo reddidit ac tandem illius incolas, Iroquois vulgo
nuncupatas, gentes efferate barbaras, humanis et divinis legibus prorsus destitutas, multis illorum iam
profligatis, reliquos sibi subditos reddere incessanter studet. At quia nec regiones nec regna sub-
sistunt nisi imperio regantur et legibus gubernentur, idem Ludovicus rex, in oppido de Québec
[25] nuncupato, quod amplissimo flumine Sancti Laurentii etiam nuncupato irrigatum, portu praeditum, arce
munitum, frequenti mercatorum numero repletum, inter alia jam suae ditioni subjecta loca
primatum tenet, gubernatorem totius iffius regionis deputavit, consilium supremum ins-
tituit illudque numerosa militia munivit, ac ob eximiam qua erga Deum Sedemque Apostolicam
praecellit pietatem, evanidum existimans opus immites barbaros subjugare novasque marga
[30] ritas suo diademati addere, regnaque etiam in remotis partibus acquirere, nisi eodem tempore
in acquisitis regnis sui temporalis dominii insignibus explicatis etiam sanctissimae Crucis vexillum ado-
randum exhibeat, ita ut infideles, deposita infidelitatis caecitate, ad yen luminis agnitionem
convertantur ac conversi in catholica fide instruantur. Sed cum exoptatum hunc consequi
nequeat finem, nisi adsit eisdem in partibus bonus et fidelis pastor, qui curae animarum et
[35] ecclesiarum praesit, ac ecclesiasticos ministros instituat, qui operanos illarum partium, jam prope duode-
ciman horam otiosos, permanentes in vineam caelestis Patrisfamilias ad laborandum inducant,
Nos, quibus nihil magis curae est quam ut fides catholica ubique floreat et augeatur, ac infideles